Si vero rex gallorum, quod Deus avertat, in suo proposito perduraret, manifeste cognoscit pontifex quod, nisi sublimitas tua, cum hac inclita natione tua, serenissimique alii confoederati, ceterique catholici principes occurrerint; brevi temporis spacio, tocius Italiae, et [29] consequenter reliqui orbis christiani monarchiam et imperium sibi comparabit. Vestrum igitur interest Ecclesiae et imperio, de quo procul dubio actum esset si rex gallorum Italia potiretur, succurrere. Recordamini quaeso, quot quantasque sacri imperii provincias sibi usurpaverit; vester erat, ut reliquas ommittam, ducatus genuensis qui nunc ipsius beneficium estimatur; vester erat comitatus Provinciae; vester delphinatus viennensis; vester principatus ebredunensis; vestrum erat totum regnum arelatense, quo universam Burgundiam affirmatur includi. Nec omnia galli sacro romano imperio eripuere: et hoc anno sabaudos et pedemontanos contra tua caesarea interdicta sibi morigeros habuere, sed sperandum est quod, sicut, non multo ante, comitatum Burgundiae eos tibi, Caesar, gravissimis irritatus injuriis reddere compulisti, ita in posterum, tibi assistentibus confoederatis, limitibus propriis facies esse contentos, et pernecessariam inde in turcas, sicut optas, expeditionem, Alexandro summo pontifice adjuvante, movebis: quod nomen tuum in perpetuo aeternitas celeberrimum reddet. Dixi.
Aditione di nuove in ditto mexe di zener 1495.
Capitolo di una lettera di Hironimo Contarini proveditor di l'armata,
data in porto di Napoli a dì 3 zener 1495.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Deus Italiae Ecclesiae Italia Provinciae Burgundiam Burgundiae Caesar Alexandro Hironimo Contarini Napoli
|