Pagina (196/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cujus medietas praelibato regi, et altera medietas denuntiatori, ut dictum est, non obstante quocumque salvoconducto per praeffatum dominum forsan concesso aut in postero concedendo, quem, quo ad hoc, propter praemissa, dictus dominus revocat. Et quia rex est advisatus per ducem Mediolani quod non potuit satisfacere promissioni suae, quae erat quod faceret redire quatuor carachas sive naves genuenses quae erant in servitio domini Ferandi de Aragonia, nec etiam quod certae triremes et munitiones regi spectantes eidem restituerentur, nec quod dictae carachae genuenses sint ad stipendia regis, ex eo quod dicti genuenses voluerint et promiserunt quem potius impediverunt et impediunt toto posse, rex, considerans eorum privilegia, litteras, naturalitatem et salvos conductus eis data et concessa, inhibuit et inhibet per praesentes, quod nullam habeant conversationem in factis mercantiarum nec aliis in suo regno, quo usque obtemperaverint supra dictis promissionibus, et declaravit et declarat quod, si per mensem post publicationem praesentium, aliquis genuensis reperiatur in hoc regno, aut mercantia spectans eisdem, sint ex tunc confiscati regi, non obstante quibuscumque litteris salviconducti, naturalitatis, aut aliis forsan habitis a dicto domino. Praeterea, inhibet eisdem dictus dominus, quod post diem publicationis praesentium, non intrent in regno suo, terris vel dominiis praedictis, aliqui pani sirici dictorum genuensium, sub poena confiscationis praedictorum. Quia tamen dictus dominus semper habuit aestimationem dictorum genuensium usque nunc, propter advisamenta et relationes sibi factas per dictum ducem Mediolani, dictus dominus vult et intendit, quod, si effectum cognoscat contrarium quod sibi nuper relatum est ex parte dicti ducis Mediolani, et quod faciant redire dictas quatuor characas, restituant etiam dictas triremes et munitiones, ac serviant eidem domino [141] ipsius tamen expensis de charachis quibus indigebit, quod eos manutenebit in suis privilegiis et longe majoribus quam unquam fecerat, et favebit eos in eorum negotiis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Mediolani Ferandi Aragonia Mediolani Mediolani