Pagina (198/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Firmiter tamen atque constanter persistentes in dilectione et cordis sinceritate, qua ex visceribus caritatis praesertim tuam nobilitatem inclytumque istud dominium prosequimur, propterea quod animadvertentes aliquas taepiditates in negotiis comunem utilitatem tangentibus et nobis in aperto atque plano animo et sine aliqua plura (sic) atque respectu incedentibus sincerae dispositioni nostrae non corresponderi, sicut fieri solet, quo ex nimia amoris ingenuitate magna oritur et [142] justa quidem atque laudabilis cordis expressio, non potuimus neque volumus ea quae in corde gerebamus superioribus diebus oratori tuo et dilecto filio nostro Ascanio cardinali S. R. Ecclesiae vice cancellario ac ducis Mediolani oratori non exprimere ac declarare, scilicet quae nos premebant de duce Urbini eiusque comitiva ad expugnationem status Virginii Ursini adhibendo, prout nobis per tuam et suam nobilitates promissum fuerat. Praesertim, cum ad beneficium regis Ferdinandi non mediocriter cederet, parique ratione in eodem nostro sermone de promissionibus nobilitatis tuae nobis saepenumero factis circa statum Senogaliae, cuius rei nullum videntes effectum, merito mirabamur, et variis in mente nostra ymaginationibus afficiebamur. Existimamus et perpendimus oratorem ipsum tuum haec omnia fideliter atque prudenter tibi istique inclyto senatui significasse, cum hodie litteras tuae nobilitatis circa utramque partem vidissemus. Quae profecto nobis non mediocrem animi iucunditatem attulerunt, mentemque nostram his cogitationibus exagitatam refoverunt, confirmaveruntque mirifice nostram de tua nobilitate atque inclyto Senatu spem atque expectationem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Ascanio Ecclesiae Mediolani Urbini Virginii Ursini Ferdinandi Senogaliae Senatu