Pagina (199/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Scribit namque tua nobilitas hisdem litteris capiendo et acceptando secundum partitum per nos oblatum, te ac senatum istum inclytum contentari ut ducem Urbini cum suis copiis in regnum in auxilium praeffati regis mittamus, quodque eodem duce et comitiva post quatuor menses, prout nobis videbitur, et in quacumque impresia (sic) voluerimus libere uti et operari possimus; insuper nobilitatem tuam et inclytum istum senatum ferventiores constantioresque quam unquam antea persistere in expugnatione status Senogaliae pro consolatione et satisfactione nostra, promittens se omnino et sine aliqua dubitatione id efficaciter perficere opportunoque propediem erit tempore, nihilque obmittere quod modo desiderio ac voluntati satisfaciat, subjungens aliis litteris quantum cum domino Arimini circa novitates per Martinellos nuper suscitatas effecerit pro nostro et sanctae romanae Ecclesiae honore et statu. Sane haec omnia diligenter consideravimus, et tuam istiusque senatus erga nos promptitudinem atque propensum animum, non sine summa nostra consolatione pensavimus, laudantes plurimum, sicut debemus, et virtutem et sapientiam vestram, ipsasque oblationes atque promissiones tuas in omni parte, ea animi qualitate et gratitudine qua sunt factae, acceptamus ingentesque illi habemus gratias, non dubitantes quod omnia maiorem quidem in modum rebus quam verbis suo tempore nobis observabuntur. Nos vero [143] conabimur quoad poterimus nobilitati tuae istique inclyto dominio vicissim, rependere atque ita ut nobilitatem tuam delectet non solum haec libenter nobis praestitisse, verum etiam ferventiori quotidie animo devotionem animique sui erga nos sanctamque apostolicam sedem sinceritatem certatim augere, et ut praefatus dux Urbini, sicut supradictum est, in regnum in auxilium praefati regis vadat, scripsimus confestim, injungentes sibi quod statim copias suas instruat atque disponat, ut infra 15 aut 20 dies cum tota eius comitiva in regnum equitet.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Urbini Senogaliae Arimini Martinellos Ecclesiae Urbini