Novimus tamen dictus rex Franciae aliquas naves et armatam insbandio obtinuisset, et dictas naves in regno Neapolis cum aliquibus millibus virorum invenisset, et cum hoc virum nostri sanctissimi patris papae capitaneum, miser Virgilii de Orsinis nominatum, cum pecuniis induxisset et elexisset, quod idem ex nostris contra praenominatum nostrum sanctissimum patrem et regem neapolitanum cum tribus millibus romanorum et florentinorum se opponeret, ut papae ac romanis per tradimenta ac alia media magnas molestationes et pericula inferret: propterea ex toto formidandum est quod dictus rex Franciae, una cum exercitu suo, papae etiam regi Neapolis nimium potentior existat et eosdem graviter molestare posset. Cum autem nos ex jam dictis causis apud illustrem Ludovicum Mariam Sforcia ducem mediolanensem nostrum dilectum affinem et principem in tantum tractaremus et bonam intelligentiam haberemus, quod ipse una cum nobiscum et natione germanica permaneret, et in hoc praenominatum regem Franciae non formidare, sed propter malum et gravem tractatum quem ipse cum eodem ex gravi molestatione switensium acceptare oportebat, omne illud quod ipse cum honore et reverentia excusare possit facere velit, et dicto regi Franciae qui sibi, prout nos de certo informati sumus sine intermedio per multas vias contra honorem et bonam fortunam sacri romani imperii inferre nititur, ex toto nullum penitus consensum adhibere velle. Ex quibus se dictus rex Franciae adversus dictum ducem in magnam controversiam et dissensionem recipiat et cum francigenis et switensibus confortat.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Franciae Neapolis Virgilii Orsinis Franciae Neapolis Ludovicum Mariam Sforcia Franciae Franciae Franciae
|