inere et supportare possumus: esset igitur nostra bona voluntas, intentio et beneplacitum illam bonam voluntatem sicuti illa in praedicta copia comprehenditur et annotatur, pro praesenti anno ad nostrum romanum transitum et in resistenciam turcarum et alios romani regni occupatores seu molestatores per omnes et singulos imperii status acceptandi et consenciendi et super quibus nostra districta et praecipua petitio et postulatio existit, quatenus nobis vestrum consilium et deliberationem occasione dictae bonae voluntatis ac ordinationem per nuncium specialem rescribere ac denunciare velitis et in hiis voluntarios exhibere, ita quod nos juxta vestrum et aliorum imperii statuum consilium prout nos etiam requisivimus ut eo melius ac tutius pertractare valeamus. Demum cum nobis in centum milibus florenorum qui inprimis in dieta vuormacensi ad omnes et singulos sacri imperii status ad supportandum bellum mediolanense in velox subsidium mutuandos impositi fuerint: quorum major pars adhuc non soluta restat etiam postea in conclusione dictae dietae: ex quo in dicta pecuniarum summa ad praedictam supportationem non sufficiens fuerit et praenominatus dux mediolanensis pro suppresione francigenorum et switensium a praedicto nostro sanctissimo patre papa et liga destitueretur neque centum quinquaginta milia floren. cum quibus nos suae sanctitati et Italiae, quousque generalis denarius imbursatus fuerit, eo melius subsidium et [157] assistenciam facere possemus, ad hoc dandi consensus exhitus fuit; et occasione illius tres obligationes et recognitiones, quarum quelibet pro quinquaginta milibus florenorum sonat exhibitae fuerunt, super quibus nos eciam, post summam diligentiam quam nos adhibuimus nullam pecuniam habere cum qua nos certum numerum populi conducere et deinde in Italiam transmittere potuissemus.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Italiae Italiam
|