Pagina (220/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et cum praemissis quae ita ex bona voluntate in assistentiam et subsidium nostro supradicto proposito et ordinationi soluta et data fuerint in propria persona ad nostram civitatem Lindow: ibi ipsi personaliter nos repperient ad vos venire et ipsos ad hoc ordinare in propria persona una nobiscum montes pertransire et dictam pecuniam per ipsosmet cum certo numero in equis designare. Si quis autem personaliter comparere non posset, suum legitimum procuratorem etiam armatum ... demptis loco suo transmittere et secum bompardas sive instrumenta sagittandi, vulgo unam [158] stainpuchs et duas schangen buchsen apportare aut per eosdem suos procuratores transmitterevelint Et dignentur qui non personaliter comparere possint quod id dum taxat pecuniam quae de bona voluntate exhibita fuerat una cum ipsis transmittere, ita quod populus pedester et instrumenta sagittarum quae nos ad praefatum nostrum romanum passagium seu exercitum ordinamus de illis exolvi possent. Qui autem ex comitibus, baronibus, dominis militaribus et nobilibus qui ad praedictum nostrum exercitum personaliter in propriis personis transire et servire vellent: eosdem nos volumus etiam ex pecunia quae ita ex bona voluntate soluta et imbursata fuerit, juxta antiquam consuetudinem stipendiare: ita tamen quod noster propositus ac peticio pro praesenti primo anno generalis denarii aliis tribus subsequentibus annis juxta suum ordinem sine praejudicio et absque damno existent. Et quod ipsi si in his obedientes diligentes et voluntarios exhibeant inspecto quid et quantum nobis sacro imperio ipsis nacionique germanicae in hiis considerandum et praecavendum existit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Lindow