Pagina (221/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Super quibus ipsi nobis singulariter gratam benivolenciam exhibent quod nos cum singulari et omni gratia erga ipsos recognoscere amicabiliter recompensare et in omni bono non oblivisci volumus praedicta omnia et singula: debetis vos erga praenominatos principes, electores aliosque principes et regni romani status Frankfordiae referre in forma meliori uti ad perficiendum bene nostis peragere et procurare ut in hiis bonam et omnem diligentiam providere, in quibus vos nostram districtam intentionem ac beneplacitum perficite.
     
     
     
      Maximilianus Dei gratia romanorum rex semper augustus.
     
      Nobiles, dilecti, fideles. Quamvis nos bene illius inclinationis fuissemus nobis super recessu in regia dieta Vuormaciae observata ad praesentem regiam dietam ad Franckfordiam super festo purificationis proxime praeterito nos in propria persona comparere, ex quo autem nobis uti romanorum regi supremo advocato et protectori catholicae Ecclesiae praecipue occasione ligae, in qua nos, una cum sanctissimo nostro patre papa, illustrissimis principibus nostris dilectis fratribus regibus Hyspaniae et Neapolis illustri nostro dilecto affini et principi duci mediolanensi et dominio venetorum sumus, eosdem nostros confoederatos non opprimi permittentes: praecipue ipsis cum obsiderentur opprimerentur vel circumvallati fuerint, ad ipsorum requisitionem auxilium, [159] subsidium et assistenciam facere et exhibere decet, ad hoc etiam per maxime occasionati obligati et astricti et ex nunc per dictos confoederatos requisiti et moniti sumus; ipsi etiam nobis non indulgere voluerunt ut nos ad dietam franckfordensem personaliter conferremus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Frankfordiae Vuormaciae Franckfordiam Ecclesiae Hyspaniae Neapolis