Quem nobis, attenta confoederatione et concordia seu compositione prout nos cum dicto rege Franciae ad suam longam et gravem impugnationem ac bellum habitum et dictam confoederationem firmiter conservandam, nos ad maximum adinvicem consideravimus ad resistendum et sibi aliquod auxilium aut assistenciam facere non liceret, curamus nos huiusmodi ex causis, quas nos peroptime consideravimus quod rex Franciae dictam concordiam non observaret libenter, fecissemus occasione quorum ipse regem Neapolis in brevi tempore ex toto devastavit, etiam in hoc non contentus sed statim postquam ipse triumphum contra regem Neapolis obtinuit, ipse suam praetensam praesumptionem contra nostrum sanctissimum patrem papam, ducatum mediolanensem ac totam Italiam nobis et sacro imperio pertinentem usus ac visus fuit et attemptavit illam in suam obedienciam et regimen acquirere et subjugare, papam deponere et unum alium ad suam voluntatem, qui sibi deinde imperialem coronam et dignitatem quam nostri quondam praecessores romanorum imperatores et reges felicis recordacionis cum magnis impensis ac effusione sanguinis ad germanicam nationem acquisiverunt et illam hucusque apud eundem consignaverunt, imposuisset, instituere ac perficere proposuit et dictam coronam talis modi in se acquirendi: adversus huiusmodi praefatus noster sanctissimus [161] pater papa nos et alii reges ac principes resistere curavimus et praesertim nos huiusmodi dicti regis Franciae illicitam praetensam periculosam et intollerabilem impugnationem nostris curiae principibus et toti sacri imperii collegio in proxima regali dieta Vuormaciae observata manifestavimus et notificavimus et ipsos pro consilio auxilio et assistencia reiterata vice requisivimus, qui huiusmodi omnia diligenter ac dis
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Franciae Franciae Neapolis Neapolis Italiam Franciae Vuormaciae
|