ia habentium et in praesentiarum inibi consistentium et hucusque ex propriis nostris pecuniis satisfacere compulsi sumus et in Italiam ac ulterius pro nostra imperiali corona ad Romam pertransire et huiusmodi regis Franciae proposito resistere, quod Deo concedente perfecte consequi confidimus. Et super hiis exortamur vos omnes et singulos et quemlibet eorum in solidum quod ad suscipiendum arma et actus bellicos dispositi fueritis et in quantum possibile fuerit sub obligatione ac fidelitate cum quibus vos nobis et romano imperio germanicae nationis obligati estis, districte praecipimus et [163] requirimus, quod unusquisque vestrum ad statim et absque omni dilacione se bene armatum praeparet et commoveat et ad octavam diem post Johannis Baptistae proxime venturam; quibus autem propter distanciam viarum huiusmodi ad prosequendum possibile non fuerit, ad statim quanto citius potest postea apud nos in nostra civitate Veldkierch comparere velit ordinatus una nobiscum ad conservandum imperium, quod uti praemittitur cum magnis impensis ac maxima effusione sanguinis germanicae nationis in nos devenit ultra montes et adversus Romam pertranseundi, et nobis ad spacium unius angariae propriis expensis deserviendi, eciam regi Francia et suo praetenso proposito resistenciam facere et magnitudinem negocii melius ac utilius quam vos scribere valemus, cogitare et ponderare velitis et considerare quantum ac qualia nobis, sacro imperio, vobis ipsis et germanicae nacioni in hiis consistit; etiam quod proposito dicti regis Franciae pro nunc multo etiam melius resistere potest, quam cum sua potestas omnino triumpharet.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Italiam Romam Franciae Deo Johannis Baptistae Veldkierch Romam Francia Franciae
|