Pagina (352/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Cum igitur, eo tempore, ipsa caesarea majestas in partes suas inferiores Germaniae, Brabantiam scilicet et Flandriam atque alias descendisset, tum, ut statum illustrissimi domini archiducis Philippi filii sui, antequam ipse in turcas accederet, stabiliret et ordinaret; tum etiam ut illustrissimam dominam Margaritham filiam suam, quam vix antea viderat, videre posset, et pacem ac tranquillitatem illis provinciis inferioribus pararet, tunc ipse rex Franciae aliqua jam prospera fortuna in Italia elatus, tam in patria Gueldrensi quam Leodiensi seditiones et rebelliones contra ipsam caesaream majestatem per suos sollicitavit, et illustrissimum dominum ducem Mediolani sacri romani imperii principem suo dominio privare contendit, multaque alia in imperialem jurisdictionem agressus est, quae non ad regem Franciae, sed ad verum romanorum imperatorem spectare censentur.
      Quae, cum initia essent jurisdictionis imperialis occupandae, caesarea majestas moleste tulit, et se ac sacrum romanum imperium vehementer offendi sensit. Ideo, cum sanctissimo domino nostro papa ac rege Hispaniae et illustrissimis Mediolani ac Venetiarum ducibus, his malis occurrendum censuit; adeoque progressum est, ut regem Franciae trans alpes redire coegerint, easque nunc demum vires in eum movere decreverint, ut illius intollerabilem superbiam [250] insatiabilemque aliena occupandi cupiditatem, Deo auxiliante repressuri sint; ut veram tandem pacem ac securitatem totae christianitati pararent, et, sine ullo francorum regis timore, omnes in christianae fidei hostes immanissimos turcas bellum gerere securius possint.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Germaniae Brabantiam Flandriam Philippi Margaritham Franciae Italia Gueldrensi Leodiensi Mediolani Franciae Hispaniae Mediolani Venetiarum Franciae Deo