Cujus rei conficiendae causa, cum ipsa caesarea majestas jam in Italiam venerit, tum ut reliquias gallorum ex ea depellat, tum ut regis Franciae temeritatis sustentatores atque fautores coerceat, ipsos florentinos his de rebus certiores facient.
Dicentque ipsi domini oratores caesaream majestatem vehementer admirari, quod florentini, qui ex antiquo imperialis juris sunt, ita assistant his malignis incoeptis regis Franciae contra salutem totius Italiae, imo etiam contra suam propriam utilitatem et commodum.
Non enim negant ipsi florentini suam civitatem a Carolo Magno romanorum imperatore restauratam, et privilegiis ac omni ornamento decoratam fuisse; qui quidem Carolus, etsi rex Franciae fuerit, romanorum tamen imperator fuit, et ex imperiali patria, idest ex Brabantia, natus, quae in inferiori Germania sita est; ut ea beneficia Caroli Magni, non tantum francorum regi quantum romanorum imperatori tribuenda sint, nam etiam pater Caroli Magni in Franconia Germania patria natus fuit.
Sciunt et omnes, hunc Carolum francorum regem non esse de linea Caroli Magni, sed ex Ugone Capeto invasore regni Franciae originem habuisse; adeo ut, si de vero rege Franciae disputandum sit, procul dubio reperietur, verum regem Angliae verum etiam Franciae regem esse et censeri debere, sicuti et nunc anglorum reges sustinere contendunt.
Cognoscunt et ipsi florentini sua omnia privilegia, non a regibus Franciae sed a veris romanorum imperatoribus in Germania natis concessa fuisse; ut mirandum sit unde tanta florentinorum caecitas et ignorantia originem sumpserit.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Italiam Franciae Franciae Italiae Carolo Magno Carolus Franciae Brabantia Germania Caroli Magni Caroli Magni Franconia Germania Carolum Caroli Magni Ugone Capeto Franciae Franciae Angliae Franciae Franciae Germania
|