Pagina (354/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Etsi igitur, anno praeterito, caesarea majestas magnos fuisse favores ipsorum florentinorum versus regem Franciae viderit, cum ejus potentiae, propter intestinas eorum discordias fortassis impares essent; tamen non adeo admirata est caesarea majestas quantum modo miratur, cum jam florentini cognoverint, ex effectu rerum, regem Franciae non solum ad ipsorum florentinorum sed etiam omnium italorum oppresionem contendere; ipsi vero, ita sint vulgari errore obcaecati, ut propriam salutem conspicere non valeant.
      Ideo, caesarea majestas mittit ipsos oratores ad [251] sciendum eorum animos, et ad illos illuminandos, si lucem velint inspicere; et ad cognoscendum an cum sua majestate ad Italiae salutem laborare et intendere velint, an vero malint esse contrarii suae majestati; ut, secundum eorum responsa, caesarea majestas deliberet quid agendum sit.
      Et quia caesarea majestas intellexit, inter florentinos et pisanos non parvas esse discordias, et annis disceptari; cum sit consuetudo romanorum imperatorum tales subditorum discordias undique removere, sua majestas hortatur et praecipit ipsos florentinos ab armis discedere, sicuti etiam pisanos arma deponere per suos oratores jussit: et si florentini aliquid a pisanis petere velint, id jure et non armis petant coram sua majestate, quae utrique parti, aequa lance, justitiam ministrare parata est.
      Demumque ipsi oratores, si videant ipsos florentinos duros et ambiguos in sua opinione persistere, dicent eis: pro utilitate ac honore ipsorum non esse in hac re tam lucida diutius haesitandum; eosque monebunt considerari debere caesareae majestatis et sanctissimae ligae potestatem, cui ipsi verisimiliter pares esse non possunt; longeque consultius et salubrius eis fore statim rebus suis providere, quam cum maximo totius dominii florentinorum periculo et impensa contrariam partem sustinere.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Franciae Franciae Italiae