Exemplum literarum regis Franciae ad archiepiscopum maguntinumet reliquo(9) electores imperii.
Carolus Dei gratia francorum, Siciliae et Hierusalem rex. Reverendissime pater et amice carissime. Vidimus exemplum quarumdarum literarum quas carissimus frater et consanguineus noster rex romanorum serenissimus ad vos dominos electores, nec non ad urbes ac civitates sacri imperii nuper destinavit; quibus, inter caetera, postulat ut pecuniae summam, quae pro ejusdem imperii conservatione destinata est, ad se deferant, quoniam coronationis suae gratia Romam proficisci decrevit; tum quia imperatoris, ut alt, nomen vi et annis aucupari contendimus; tum etiam quia Mediolani ducem venetosque et eorum dominationem intendimus subjugare. Quarum literarum series nos adduxit, ut de hujusmodi rebus ad vos continuo scriberemus, ne nos tales forsitan judicaretis, quales malevoli et aemuli nostri apud [286] eundem fratrem et consanguineum nostrum regem romanorum vosque romanos electores nos existimari desiderant.
Quemadmodum ergo ad vos novissime scripsimus, nunquam nobis ea mens fuit, ut super imperii jurisditione, aut rebus ad ipsam pertinentibus aliquid vellemus usurpare. Imo vero ita animati sumus, fuimus erimusque semper, ut si quis contra ipsum sacrum imperium ausu temerario quicquam moliri praesumeret, pro illius conservatione nos nostraque libenter exponeremus. Quantum ad venetos attinet, est nobis adversus eos plusquam justa belli querela, eo quod nonnullam regni nostri Siciliae partem inique injusteque detinent, ac sub umbra pecuniae quam Ferdinando mutuam crediderunt, dictum regnum, quod nobis vera successione pertinet, avaritia excaecati suae dictioni conantur aplicare.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Franciae Siciliae Hierusalem Romam Mediolani Siciliae Ferdinando
|