Pagina (407/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et si quae ex illis, pro dicti nostri Siciliae regni adeptionem summus pontifex nobis tradidit, id sponte sua fecit ac de [287] reverendissimorum cardinalium voluntate et consensu, quae omnia, ejusdem regni nostri facta recuperatione, illico restituimus. Quod si posteaquam dictum regnum redegimus in potestatem nostram, nonnulli, veluti dux Mediolani fidei sacramentum violans, ac veneti jam totum ipsum regnum spe amplectentes, partem illius de facto invaserunt; quid mirum, aut quae tandem invidia est nos illius recuperationi animum intendere? An potius audiendi sunt dux Mediolani et veneti, qui nos aiunt, sub ipsius recuperationis velamento, invasionem imperii praetendere, quam numquam cogitavimus neque unquam facere voluimus? Igitur, si eorumdem sugestione ac praedictarum literarum carissimi fratris et consanguinei nostri romanorum regis inclitissimi, quarum transumptum ad vos mittimus, praetextu, vos dominos electores sacri imperii, comunis boni et comunis pacis conservatores, congregari contigerit; oremus ne facile quicquam adversum nos credideritis. Nam si rei veritatem volueritis investigare, nos christianitatis utilitati, sacri quoque imperii conservationi, quantum in nobis erit paratissimos semper, ac ipsius imperii amicissimos, nihil que omnino ex suis aut jurisdictione aut rebus cupientes usurpare, sed longe illius commodis quam Mediolani ducem aut venetos, propensiores nos invenietis. Valete reverendissime archipraesul et amice carissime.
      Datum Ambrosiae, XI die mensis augusti 1496.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Siciliae Mediolani Mediolani Mediolani Ambrosiae