Pagina (421/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sic itaque, tua nobilitate cohoperante, praefata caesarea majestas in Italiam venit, cujus adventum, mediante nobilitatis tuae et dilecti filii nobilis viri ducis Mediolani auxilio, jam cernimus rebus comunibus non modicum favoris praestitisse. Meminimus quidem, adventum suum fuisse per nobilitatem tuam non mediocriter commendatum: similiter quoque per carissimos in Christo filios nostros regem et reginam Hyspaniarum ... ac praefatum ducem Mediolani, utpote quod rex Franciae ob caesaream praesentiam venire in Italiam abstineret, ac multis ex lateribus coarctatus, pacem petere et amplecti cum omnium securitatem et dignitate cogeretur. Nunc itaque, postquam praefatus romanorum rex in Italia constitutus est, arbitramur et judicamus beneficio maiestatis suae utendum esse, et cogitandum non decere permagnam et tam potentissimam ligam tamdiu a rege Franciae suspensam teneri, et ensem timoris sui suo calliditatis tenui filo super cervices nostras pendere; sed ita in praesentiarum adversus eum cum omni vigore atque potentia et celeritate perstringendum, ut quod propria bonitate et voluntate non facit, forti saltem manu ad pacem justis conditionibus petendam accipiendamque compellatur. Ad hoc enim sanctissimum foedus nostrum initum fuit, ut tota christianitas in pace ac securitate quiesceret, ut Italiam et confoederatorum status ob omni molestia et timore defenderemus. Hanc ab causam, unusquisque confoederatorum arma et bellum adversus gallos hucusque exercuit. Ad hunc finem caesarea majestas, non absque istius inclyti dominii et ducis Mediolani impensis, in Italia accita fuit; ob hoc quoque rex et regina Hyspaniarum illustres tot copias contra Franciam instruxerunt, cum quibus rex ipse personaliter Galliam intrare intendit, et quotidie cum valido exercitu proficiscitur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Italiam Mediolani Christo Hyspaniarum Mediolani Franciae Italiam Italia Franciae Italiam Mediolani Italia Hyspaniarum Franciam Galliam