Pagina (422/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Consideremus nos qui in Italia sumus, de quorum causa praecipue agitur, si lente ac tepide ageremus, quos conceptus haberent alii confoederati nostri extra Italiam, qui nostram ob causam moti sunt. Tunc enim, aut referre pedem, [297] aut frigide incedere, aut rebus suis consulere cogerentur. Quae omnia astutus gallus comunis hostis ad suum propositum commodumque susciperet, qui nihil aliud cogitare debet quam quomodo aliquem pedem tam uniti corporis foederis nostri claudum facere possit, ut aliquo facto vado, totum valeat subintrare. Non censemus esse dicendum ideo armis non debere agere in gallos, quia ipsi bellum inpraesentiarum in nos non movent, ut quasi nunc offendere non defendere diceretur: quoniam satis ipsi contra nos egerunt et agunt, cum regnum neapolitanum integre non dimittant; cum arcem nostram ostiensem adhuc occupatam teneant; cum bellum adversus Italos praecipue autem contra istud inclytum dominium publice indixerint et proclamaverint; cum quotidie gentes et bellichas machinas in Italiam mittant; cum incessanter classes instruant ac munient et in Gajetam dirigant; cum consuetas expeditiones ad romanam curiam venire inhibuerint, nihilque facere praetermittant quod in se apertum bellum non contineat. Et si amplius non agunt, non ex bona voluntate sed ex potentia cessant, et quia sanctissimae ligae confoederatos fortes ac unanimes esse perspiciunt. Vidimus et experti omnes sumus bellum regis Franciae contra nos: pacem vero ipsius, aut pacis signa, non videmus. Ergo, continuare bellum in gallos; praeoccupare passus; assecurare armis Italiam et forti manu trahere regem illum ad pacem, non est offendere sed defendere; non est injuriari sed injurias propulsare: ad quem finem sanctissima confoederatio confecta fuit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Italia Italiam Italos Italiam Gajetam Franciae Italiam