Ideoque nos haec omnia in nostro animo revolventes et pro nostro officio salubriter prospicere cupientes, cum in tuae nobilitatis istiusque inclyti senatus summa sapientia, virtute, consilio et potentia, nostros oculos jamdudum direxerimus et spem salutis atque redemptionis Italiae collocaverimus, prout clara preteritorum gestorum testimonia manifestant, decrevimus has paternas et omni amore et charitate ac fiducia plenas litteras ad tuam nobilitatem scribere, ut omnia praedicta sicut nos sentimus declaremus, quamvis sibi notiora esse non ambigamus, hortantes pro Deo nobilitatem tuam, ut postquam romanorum rex Italiam adventavit promptusque ac paratus est in Galliam movere et, praeoccupatis transitibus, alpium assecurare Italiam a gallorum adventu, attento praesertim bello quod rex Hispaniae in Franciam personaliter movet, unde sperandum est regem Franciae flexurum se ad habendam nobiscum justis conditionibus et cum securitate pacem velit, nobilitas tua, hunc bonum caesareae majestatis animum [298] atque propositum confovere et illo auxilio XXX millium ducatorum quae nunc petit adjuvare, cum tantumdem facere dux Mediolani paratus existat, et majestatem suam contentam ac laetam reddere. Pro qua recipienda, honoranda et confortanda, legatum nostrum cardinalem Sanctae Crucis ad eam destinamus, et pecunias pro illis duobus milibus peditibus in auxilium suae caesareae majestatis ad hunc effectum ad illam mittendas jam preparamus. Judicamus enim sanctius ac salubrius esse, duobus aut tribus mensibus conatum et sumptus validos facere cum dignitate et securitate, quam paulatim incedendo diutius cum timore ac suspicione languere.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Italiae Deo Italiam Galliam Italiam Hispaniae Franciam Franciae Mediolani Sanctae Crucis
|