Nam hostis ipse qui, rebus in Italia prospere gestis, regnisque et civitatibus plus minis quam armis subactis, in tantam animi libidinem dominandique cupiditatem exarsit, ut, quamvis impraesentiarum Italia suis evacuata militibus credatur, ipse tamen, resumptis viribus, pronimia potentia sua, ad Italiam maiori exercitu regredi, et ipsam suo jugo perpetuo ac servituti omnino subjicere conabitur. Neque tunc Italia, etiam si vellet, ipsius potentiae adeo facile resistere poterit; quemadmodum nunc posset, attento nostro et serenissimi fratris nostri Hispaniarum regis subsidio, quod nunc impendimus, et in his forsan temporibus praestare non valebimus, cum nos turcarum, ille saracenorum armis, oppugnemur atque adeo molestemur, quod impossibile nobis erit propria delinquere ac aliena tutari. Accedit et illud, quod helvetii, populus ferox, rapina tantum aut stipendio alieno vivens quorum robore gallorum rex omnia in Italia peregit, nunc ad nostra et ligae nostrae stipendia venerunt; quorum ferocitate hostis temeritatem de facili reprimere speramus. Quod si eorum opera non utemur et promissa eis stipendia non exsolventur, justam sibi imposterum causam esse credent ad gallorum regis stipendia contra Italiam, cujus fauces inhabitant, recurrendi; potissimum, cum nos alibi esse, et a turcis occupari intelligent. Quantae ex hoc calamitates Italiae evenire possint, [312] tua prudentia, videbis: nobis etiam, et praefato serenissimo fratri nostro, Hispaniarum regi, tunc nulla Italiam tutandi causa relinquetur; cum ad praesens ambo, precibus et hortatu omnium fere Italiae potentatuum, arma contra gallorum regem, non nostra, sed tutandae Italiae causa, sumpsimus, bellum inivimus, ingentes expensas fecimus, ac ipsum hostem ad tantam necessitatem redigimus, ut, omnipotentis Dei et comunis ligae subsidio, ipsum ad tantam extremitatem de facili deducere possemus, ut debitas ac honestas pacis conditiones petere, et post hec de suo contentari cogeretur.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Italia Italia Italiam Italia Hispaniarum Italia Italiam Italiae Hispaniarum Italiam Italiae Italiae
|