Pagina (443/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Si autem Italia hanc opportunitatem negligert et indemnitati suae consulert pro nunc, non erit in futurum qui in invitam aut renitentem beneficium conferat; cum jam de nobis atque praedicto serenissimo fratre nostro tam modica ratio habeatur, ut praestitis beneficiis nostris praeponantur pravorum consilia, qui inter nos et sanctissimam ligam nostram scismata et dissensiones quaerunt, in maximum totius catholicae fidei, Italiae libertatis, et status tui detrimentum. Ipse enim gallorum rex, transacto anno, cum perturbasset statum mediolanensem, qui a nobis et a sacro imperio nostro dependet, nobis, in recompensam illatae injuriae, et te et dominium tuum obtulit, nobisque de omnibus damnis et expensis per nos in bellis contra ipsum factis satisfacere, oppidaque et dominia nostra, et charissimi filii nostri, quae adhuc in eius potestate sunt, restituere; et subieto(12) neapolitano regno, nobis contra te et dominium tuum in subsidium venire voluit, nobiscumque ac cum serenissimo fratre nostro, Hispaniarum rege, ob affinitates et matrimonia inter illustrissimas proles nostras contracta, perpetuum pacis et amoris foedus inire voluit; et de observatione foederis hujusmodi, nos uberrimis cautionibus reddere certiores. Nos autem, totius Italiae, quae nostro sacro imperio romano unita ac incorporata est, pacem et tranquillitatem nostris et praefati fratris ac etiam filii nostri comodis praeponere volentes, hujusmodi promissis atque sollicitationibus surdas aures praebuimus, neque ad ea aliquatenus amplectenda animum inclinavimus; ea firma spe atque fiducia ducti, quod et tu et caeteri potentatus Italiae, pro ea singulari prudentia quam comunis fama vobis adscribit, et nostram erga vos gratiam, benivolentiam et sinceritatem, grate suscipere, et futuris calamitatibus maturius providere deberetis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Italia Italiae Hispaniarum Italiae Italiae