Non igitur, absque gravi animi nostri molestia, haec ad te scribimus, quae ad conturbandum uniuscujusque modestissimi principis animum sufficerent. Sed ut major [313] nobis ingratitudo exhibeatur, nonnulli ex tuis, satis leviter et ridiculose, de nobis falso tibi suggerere non erubescunt: quod pecuniam hanc, quam nuper pro levando exercitu nostro et in Italiam, pro tua totiusque Italiae libertate tutanda, ducendo, petivimus, in nostros usus convertere, et antiqua debita eisdem persolvere vellemus. Poterit circumspectio tua firmiter credere, nos non alia de causa hujusmodi pecunias petiisse, nisi ut exercitum nostrum levare et ad Italiam ducere, tibique et aliis Italiae potentatibus, ad multas instantias vestras, pollicitam fidem servare possemus: ad quod etiam pecunia ipsa a te petita minime sufficiebat, sed multo majore de nostra exponere oportuit; prout hactenus, ab eo tempore quo gallorum rex Italiam intravit, duos exercitus, unum ad ducendum in Italiam (quod, transacto anno, pro civitatis Novariensis liberatione etiam fecimus), alterum ad tutanda confinia nostra versus Galliam, absque tuo aut cujusvis alterius subsidio tenuimus; et ad hunc solum finem aluimus, ut, quam primum gallorum rex iterum in Italiae ora pedem figeret, nos eidem occurrere, conatus ejus reprimere, et ab ejus tyrannide sanctam romanam Ecclesiam, totamque Italiam liberare valeremus. Ex quibus omnibus, circumspectio tua, pro solita tua et senatus tui prudentia, elicere poterit: si pro antiquis, ut fabulantur, debitis nostris solvendis, aut pro tutanda republica pecunias et promissum a te subsidium requisivimus.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Italiam Italiae Italiam Italiae Italiam Italiam Novariensis Galliam Italiae Ecclesiam Italiam
|