Nostra enim, absque sacri imperii aut provinciarum nostrarum aliqua contributione, erogavimus; pacem, ut profertur, nobis oblatam renuimus; Italiam, ad tuam aliorumque potentatuum instantem requisitionem, ingressi sumus; omnia nostra, usque ad sanguinis effusionem, imo ad extremum spiritum elargire instituimus; noctes insomnes peregimus, et nulla nobis dies elabitur aut hora, quibus de salute christianae reipublicae ac Italiae tranquillitate sollicitam curam non geramus, et quantum in nobis est, ad effectum non deducamus: quae omnia, tuum ac senatus tui animos, potius ad fidem nobis praestandam, quam malivolis et zizaniae seminatoribus adhibendam, inducere deberent.
Haec omnia, pro singulari nostra erga te gratia ac sincera benivolentia, tibi significare et ad memoriam reducere voluimus; ut de iisdem senatum tuum certiorem reddere, et optimam nostram dispositionem, pro status eorum ac totius Italiae conservatione, patefacere possis. Non enim ab incoepto, nisi inviti, desistemus; sed sacrum imperium nostrum, pro conservatione libertatis Italiae continue, [314] maximis expensis nostris, commovemus ad arma contra catholicae pacis conturbatorem suscipienda, commovebimusque; donec is pacis perturbator, etiam ad pacem cum christicolis observandam compellatur, et ad unionem romanae Ecclesiae reducatur. Quare te hortamur ut, habita nostri ac omnium praedictorum debita ratione, oratoribus tuis, qui nunc ad nos proficiscuntur, plenam de cunctis informationem dare, et eis talem facultatem concedere velis, ut, una nobiscum, apostolico legato et illustri duce Mediolani ac comuni sanctissima liga, salutem ac prosperitatem christianae religionis, Italiae, et omnium nostrum tractare, conservare et defendere valeam.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Italiam Italiae Italiae Italiae Ecclesiae Mediolani Italiae
|