Pagina (486/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
     
      Maximilianus divina favente clementia romanorum rex, semper augustus.
     
      Illustris., sincere dilecte. Cum nostrum hunc ad Italiam adventum quem tu et alii nunc confoederati unanimes excitastis, comuni nostrum omnium comodo et ipsius Italiae tranquilitati, eo animo dedicaverimus, ut neque viribus neque opibus aut omnique corporis animive immenso labori parcere velimus; arbitrati autem simus quantum nomini et auctoritati nostrae turpe et indecorum futurum est si oportuno tempore rebus illis quae nobis comuni confoederationi nostrae ac totius Italiae statui non parum periculi et incomodi praetendere videntur, totis viribus innitemur, non prospicere: participato prius consilio cum oratoribus confoederatorum nostrorum, et illustri duce Mediolani, hic nobiscum adsistentibus constituimus: ut, quum fide digno multorum testimonio edocti simus, francorum regis classem Liburno, pisanorum castello, quod florentini adhuc retinent, praesidium allaturam, nos ipsos cum gentibus nostris ad ligustica ora proficisci, gallorumque conatibus et florentinorum non modo obsistere, sed captata temporis opportunitate, castellum ipsum usque ad deditionem nostram opugnare. Quod eo libentius tibi significare voluimus, ut, cum ad aures nostras delatum sit, tibi de ea re suspitionem quamdam injectam, intelligas nos, ea animi sinceritate, negotium hoc prosequi, ut castellum ipsum et quidquid ad pisanos spectat illis restituamus, ipsosque, pro virili nostra, in [341] libertate quam magno sudore compararunt, illaesos servemus; neque ulla conditione, rem a quopiam aliorsum deduci, ullo unquam tempore passuros.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Italiam Italiae Italiae Mediolani Liburno