Pagina (503/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quod ille sane promeruit, et plurimis maximisque virtutibus quibus alienis etiam ac exteris admirationi ac proinde benivolentiae summae fuit, et singulari quodam amore quo nos prosequebatur, ut plane nos proinde ac patrem coleret, et consilio nostro sic uteretur ut omnium rerum participes faceret. Nec ullus esset honor tam magnus quem non ultro nobis haberet: quae cum nunc recordamur, et cogitemus ereptum esse nobis in ipso aetatis flore tam praestantem dominum, ita pium ac nostri amantem nepotem, obruimur lacrimis ac tam acerbo dolori pares esse non possumus. Nec dubitamus et serenitati vestrae atque isti illustrissimo senatui hunc ipsum nuncium gravem maxime atque acerbum esse. Nec enim obscurus est aut ignotus vester in hunc regnum affectus atque amor. Idque beneficia testantur, quae proxime in recuperando illi hoc regno tam propenso et libenti animo collata, sempiternum monumentum vestrae in illum benivolentiae posteritati exstabunt. Verum consilia Dei inscrutabilia sunt, nec par est ea ab hominibus in judicium vocari. Nos quidem utrumque dolorem nostrum levare conamur, et quia [352] mortuus est ut optimum regem decuit, receptis sacramentis omnibus, ipsum Domini nomen habens in ore, et decessit quanta maxima gloria potuit, recepto regno, victis ac profligatis hostibus, tanto vero sui amore ac desiderio relicto, ut nunquam alias in principem majora populorum studia extiterint. Quibus rebus, non tam ereptus terris quam relatus in coelum et donatus immortalitati dici debet; sed et quies et concordia regni quae subsequuta est magnum affert solatium, cum in tristi hoc casu publicum etiam malum timeri potuerit, quod avertisse Deum optimum maximum merito illi ut par est gratiam habeamus maximam, nec enim majore alias consensu, atque ita quietis rebus princeps ullus regno successit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Domini Deum