Siquidem et nobiles et populus hujus urbis, qui inter se ante odiis dissidebant, reconciliati subito invicem, et in unum consilium unamque mentem, nec uno quidem discrepante, nos regem appellaverunt. Quod et secuti sunt cupidissimis animis proceres ipsi qui tum forte Neapoli affuerunt omnes plane consilio atque opera Dei, qui aliquando miserum hoc regnum respirare a turbinibus bellorum quibus tamdiu premitur et requiescere velit: ita quod e Cajetae obsidione communi omnium voluntate atque consensu Neapolim mare repetivimus, magnifico capitaneo generali felicissimae classis vestrae ultro nos cum classe honoris causa prosecuto, nec adhuc appuleramus, cum obviam in triremi nobis facti electi civitatis Neapolis et illustris dux Melphi, hic procerum omnium illi universae civitatis nomine, regem nos salutaverunt. In ipso vero portu excepti a rev.mo legato sanctissimi domini nostri et ab oratoribus excellentissimae ligae, principe Salerni et Bisignani et Sanseverinates alios, Prosperum Columnam, demum proceres omnes occurrentes habuimus: qui deosculata nobis dextera et regale obsequium et obedientiam detulerunt, cumque per sedilia urbis de veteri regum ritu obequitaremus, tanto ab universa civitate studio ac favore suscepti fuimus, quantum haud alias homines meminerunt; ut ubique reboarent omnia in nomen nostrum, et concurrentes homines plateae ipsae viaeque non caperent. Idem et Capuae et vicinarum aliarum urbium consensus ac studium fuit, ut ubique diu mutus nullus extiterit et volentissimis animis nomen nostrum sit inclamatum; nec de reliquo toto regno spectari aliud potest: cum civitatis hujus perinde ac capitis sui exemplum sequi semper aliae solent, et amorem populorum erga nos maximum multis jam documentis cognitum habeamus.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Neapoli Cajetae Neapolim Neapolis Melphi Salerni Bisignani Sanseverinates Prosperum Columnam Capuae
|