Pagina (595/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Possem hic innumerabilia pene beneficia huic nostrae civitati collata referre, sed tempori obsequens obmitto. Nam quid nunc dicam, quid Henricus III; quid Fridericus I; quid Carolus IV et alii plurimi imperatores pro hac nostra libertate effecerint? Quibus omnibus beneficiis consideratis, non possumus esse nisi boni, fideles, observantissimi ac obsequentissimi filioli sacri romani imperii quemadmodum majores nostri semper fuere, et reverentiam, honorem et obedientiam facere et praestare ut omnes aliae civitates totius Italiae quae sunt sub sacro [413] romano imperio; et quidquid opis aut facultatis est in nobis offerimus et pollicemur tuae caesareae majestati. Reliquum est igitur, ut spem de tua incredibili immortali virtute et bonitate concepimus, civitatem pisanam et eius libertatem, omni scelere a florentinis et inimicis sacri romani imperii dilaniatam et afflictam, commendatam habeas. Quod si feceris, ut speramus, scias pro tuae majestatis clementia in coelo esse definitum locum, quo cum consenieris, sempiternum nomen perfruare. Dixi.
     
     
      Exemplum litterarum regis Angliae ad ser.m dominum ducem Venetiarum.
     
      Illustrissimo ac potentissimo principi, domino Augustino Barbadico, Dei gratia duci Venetiarum, eadem gratia, rex Angliae, Franciae, dux Hyberniae salutem et prosperum votorum incrementum. Legimus binas litteras patentes vestrae celsitudinis die primo septembris proximi praeteritis datas; alteras, de confirmatione et refacione ligae et confoederationis inter sanctissimum dominum nostrum et serenissimos romanorum et Yspaniarum reges nosque et vestram sublimitatem atque illustrissimum dominum Mediolani ducem nuper Romae initae a vestra celsitudine pro sua parte facta; alias vero de commendatis et adhaerentibus vestris mentionem facientes, et eorum nomina comprehendentes, cum reservatione alios infra tempus praefixum denominandi.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Henricus III Fridericus I Carolus IV Italiae Angliae Venetiarum Augustino Barbadico Venetiarum Angliae Franciae Hyberniae Yspaniarum Mediolani Romae