Quas quidem libenter vidimus, et diligenter adnotavimus; commendatos et adhaerentes vestros facile admisimus. Caeterum, quoniam intelligimus tam vestram celsitudinem quam reliquos Italiae confoederatos hoc nostro inito foedere plurimum gavisos et publice leticiae signis palam prosecutos, sumus nos, infra triduum, in festo omnium sanctorum, foedus ipsum et societatem in ecclesia cathedrali Sancti Pauli in primaria regni nostri urbe Londoniarum solemniter processionaliterque celebraturi, laetitiam nostram, quam exinde capimus, declaraturi. Quo die, ensem quoque et pileum a sanctissimo domino nostro ad nos missum, ea quam decet reverentia sumus recepturi. Quae quidem omnia, pro mutua nostra amicitia et societate, vestrae celsitudini duximus esse significanda. Ex palatio nostro justa Wesmoriorum, die 29 octobris 1496.
HENRICUS.
A tergo: Ill.mo ac potentissimo principi domino Augustino Barbadico Dei gratia duci Venetiarum etc. Amico et confoederato nostro carissimo.
[414] Noto, chome poi questo re fé solennemente pubblicar ditta trieva ne la chiesia mazor per el cardinal arzivescovo di Conturberì et gran cancelier dil re. Questo re Henrico ha per moglie madama Ysabeta fo fiola di re Edoardo, perhò che difenzoe re Rizardo fratello dil ditto re Edoardo. Ha do fioli, Artur principe di Squales ch'è l'isola, et l'altro ducha di Yorche.
Consulatio mystica de iis quae necessario agenda videntur,
pro commodo et conservatione sanctissimae confoederationis.
Et primo notorium esse omnibus sanctissimam ligam fuisse conceptam surrepticie, quia rex neapolitanus, juxta naturae ordinem et rerum requisitionem, cum romanorum rege in ea comprehendi non potuit.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Italiae Sancti Pauli Londoniarum Wesmoriorum Ill Augustino Barbadico Dei Venetiarum Noto Conturberì Henrico Ysabeta Edoardo Rizardo Edoardo Artur Squales Yorche
|