Postquam autem nunc alia rerum et naturae dispositione conceditur ut satis fiat pro comodo et salute christianae reipublicae, dignum rationabileque videtur quod mundus id sequatur et complecti debeat.
Videtur ergo quod sanctissima liga hos duos reges contentet. Alias videbit brevi se disjunctam et erit novissimus error pejor priore; natura enim mundi minatur rerum revolutionem, et sapiens praecavere debet futura mala et exemplum capere de quotidianis periculis.
Fiat igitur denuo liga perfecta: alias vi naturae dissolvetur.
Consilium.
Discordant in dies confoederati diversis opinionibus in re pecuniaria, eaque de causa effectus belli imminuitur; unde hostis animos capit et vires, fitque contra omnem rationem potentior liga, quia in liga multa principalia capita. Quot enim capita tot sensus; ubi unum caput ibi unus sensus; ubi unus sensus, ibi virtus: ubi vero multi sensus, ibi error, et ubi error, periculum: sapientibus pauca.
Dirigat igitur Omnipotens Deus hanc sanctissimam ligam quae pro salute christianae reipublicae ad opprimendam gallorum superbiam concepta est: ne mali christiani illi adhaereant, iique cervices magis ac magis attollant et in superbiam veniant, ex quo peccato caetera mortalia sex crimina velut ab uno fonte oriuntur.
Vosque ligae vicegerentes, velut apostoli Dei qui ob virtutem vestram ex principum vestrorum fiducia ad haec cognoscenda simul decreti estis pro conservatione et exaltatione hujus sanctissimae [415] confoederationis, quae non minus ad contundendos paganorum impetus quam malorum christianorum superbiam deprimendam, etiam divino consilio pro defendenda catholica fide composita est, cogitate et videte qualis sit ad praesens orbis monarchia; praedicate et consultate prudenter ne in posterum dicatur alicui ex vestris: ite maledicti qui non credidistis, requiem aeternam non habebitis.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Omnipotens Deus
|