Pagina (598/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Quicumque ergo vult salvus esse, hanc catholicam fidem teneat; quam qui non crediderit, peribit. Fides autem haec est: ut confoederatio vestra, quae diversas in partes et sententias divisa est, ad unitatem reducatur, neque confundentes personam neque substantiam seperantes, et licet sit alia persona Patris alia Filii alia Spiritus Sancti, si tamen salvi esse vultis, necesse est ad hoc intendere ut Patris et Filii et Spiritus Sancti una sit divinitas, aequalis gloria, aeterna majestas, et talis sit Pater, qualis Filius, qualis Spiritus Sanctus, et caetera quod facile cogitare potestis; alias fides nulla est et confoederatio nullius momenti.
      Et sicut dominus noster Jesus Christus, ut hanc trinitatis suae vim in unitate discipulis suis ostenderet, crucis tormentum subire voluit, quod, nisi fecisset, in aeternum ipsa Trinitas celata fuisset, ita vos hoc exemplo in praesenti mundi miseria, ad hanc unitatem laboribus et studiis omnibus intendatis, ne cum poena oporteat in fossam obscuritatis et aeternae plagae devolvi.
      Praedicator qui per exempla loquitur, ea solet vulgariter exponere.
      Maxime igitur proficuum videtur quod sanctissima liga in perfectam Trinitatis unitatem proficiatur, quia usque huc omnino mystica esset; praesertimque omnes in uno articulo conveniant, qui est fundatus super offensione. Qui quidem articulus, cum inter omnes principalis sit, est tamen ejus naturae et similis illi theologicae disputationi, super qua et quo in Evangelio ubi dicitur: Liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham etc.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Patris Filii Spiritus Sancti Patris Filii Spiritus Sancti Pater Filius Spiritus Sanctus Jesus Christus Trinitas Trinitatis Evangelio Liber Jesu Christi David Abraham