Et in fine Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus qui dicitur Christus. Si enim Evangelium diceret: de quo, fides nostra nulla esset.
Ita liga dicit de offensione. Non dicit tamen quando aut quomodo, neque discerni potest de quo, vel de qua, quia antequam, per tam longinquas regiones ubi confoederati sunt, discernit possit, qua verteretur in quo: nimium enim alterando veritas amittitur.
Concludatur igitur neapolitanus rex in liga, et contentetur rex romanorum de pace perdita in [416] Sanlis, quia ipse salvavit ligam. Ideo cum deseratur in fide, diaboli aut gallorum etc.
Demum, cum liceat sacerdoti in altari se crucis primum signo, deinde tres orbis angulos, hoc est Asiam, Europam et Africam signare ut a diabolo protegantur, dignum videtur si quis vera cruce ab hoc diabolo, hoc est a gallo, se praesignare voluerit id caracteribus validissimis, simulque connexis et non dispersis utatur, quia ille qui per caracteres conjurat, nisi eos firmiter componat pro cohercendo diabolo, ab eo deluditur.
Sin autem caracteres isti bellatores fortissimi, et artellaria asperrima ex partibus Hyspaniae, Germaniae et Italiae congregati citoque et diligenter comparentur, ne interea tentationes diaboli, idest gallorum, fraudes et promissiones habeant contra confoederationem istam locum.
Virtus enim ista stat in acceleratione, quia sol modo solstitia sua hyemalia transcendit, et cuilibet de liga ostendet urnam suae salvationis vel periculi, et quamquam caracteres isti recolligendi sint a tam longiquis partibus ut vix theologis videatur prasentibus periculis obturari posse, attamen naturali magistri subscripta respondent et astronomi, si ea non fiat, zizaniam ligae et multa mala futura prospiciunt.
| |
I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 756 |
|
|
Jacob Joseph Mariae Jesus Christus Evangelium Sanlis Asiam Europam Africam Hyspaniae Germaniae Italiae
|