Pagina (709/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
     
      Consolatoria Caesaris ad ill.mum ducem Mediolani de obitu, Beatricis eius consortis.
     
      Illustris princeps, affinis et consanguinee carissime. Intellecto nuper obitu illustris Beatricis [490] consortis tuae et consanguineae nostrae charissimae, eo dolore affecti fuimus quem et laudatissimae foeminae dotes, et praecipuus noster erga te affectus, ac mutua inter nos benevolentia et necessitudo exigere merito videbantur. Nihil enim nobis hoc tempore gravius aut molestius accidere poterat, quam affine inter caeteras principes nobis gratissima, post initam uberiorem virtutum illius consuetudinem, tam repente privari, te vero qui a nobis apprime diligeris, non modo dulci conjuge, sed principatus tui socia, et curarum et occupationum tuarum levamine destitui. Quae quidem, etsi talis fuit ut perpetuos luctus et aeternum maerorem, non a nobis modo verum ab omnibus mortalibus, eius immatura mors non injuria expostulet, hac tamen consolatione recreamur cui et tu acquiescere jure debes, ea lege nos natos quae ab homine praeteriri nequaquam potest, ut serius aut citiusve decedere huic oporteat. Eoque beatior qui citius extinguitur extimandus est: qui innumeras calamitates assiduasque aerumnas quibus misera haec vita scatet liberior praeterit, et qui juventutem felicissime vixerunt. Si quid iis adversi tardior senectus attulerit, nonne praesentia mala graviora sunt quem exacta felicitas jocunda fuerit? Felicissimae coniugi tuae nullam vel fortunae vel corporis vel animi bonum desiderari a quocumque potuit; nullus decor, nulla dignitas addi: cum et te viro et principatu totius Italiae florentissimo digna fuerit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Caesaris Mediolani Beatricis Beatricis Italiae