Pagina (97/1013)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      3.° Et quia praefatus francorum rex habet optimam pacem con potentissimo et maximo principe Maximiliano romanorum rege et ill.mo Philippo archiduca Austriae et duce Burgundiae eius filio, et voluntas ejusdem regis Franciae sit complere tractatum factum et conclusum in Sanlis, ideo concordatum est, quod dictus rex Franciae adimplere habeat contenta in dicta capitulatione dicti tractatus, tempore, forma et modo in ipso contentis; et quod non ibit neque mittet contra ipsum modo aliquo, cum conditione quod dictus tractatus servetur per suprascriptos regem romanorum et filium ejus, secundum formam dicti tractatus. Et si in aliquo contraventum est tractatui capitulationis conclusae in Sanlis, satisfactum et restitutum sit ante omnia alia ab ambabus partibus.
      4.° Item, convenerunt et concluserunt: quod si post tempus supradictum dictarum induciarum, inter dictos regem et reginam Hyspaniae et regem Franciae ad diem 5am marcii, et inter confoederatos diem 25am aprilis immediate sequentes, aliquae gentes, [586] aut classis maritima, aut alia potentia dicti regis Franciae et eius confoederatorum fuerint in terris et dominiis dictorum regis et reginae Hyspaniae aut adhaerentium et confoederatorum, quod dictae gentes militares et potentia exeant et exire debeant ex dictis terris et dominiis, et debeant transire ad terras et dominia regis Franciae, et ita confoederatorum simili modo. Verum, si aliquae gentes terrestres aut maritimae, aut alia quaevis potentia regis et reginae Hispaniae fuerint in terris et dominiis regis Franciae aut confoederatorum suorum, quod dictae gentes, classes et potentia exeant et exire debeant ex locis, dominiis regis Franciae, et transire habeant ad loca regis et reginae Hispaniae, aut confoederatorum suorum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1013

   





Maximiliano Philippo Austriae Burgundiae Franciae Sanlis Franciae Sanlis Hyspaniae Franciae Franciae Hyspaniae Franciae Hispaniae Franciae Franciae Hispaniae