Pagina (102/1013)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      16.° Item, quia dicti rex et regina Hyspaniae et [589] rex Franciae desiderant concordiam et pacem finalem omnium discordiarum in presenti vigentium, et quae possent moveri inter ipsos et confoederatos suos, concordatum et conclusum est, quod dicti rex et regina Hyspaniae et rex Franciae mittant oratores suos cum potestate sufficienti, quisquis e parte sua, ad confinia sive fronterias Linguaedoch et Russilionii, die prima maij proxime venturi, videlicet rex Franciae suos oratores ad civitatem Montispolerii, et dicti rex et regina Hyspaniae oratores suos ad locum per eorum majestates eligendum in dictis fronteriis Russilionii, ut dicti oratores praticare et assentire possint dictam concordiam et pacem finalem. Et quia praedicti oratores, pro rebus agendis et tractandis, venturi sunt modo ad unum locum, modo ad alium, concordatum est quod possint comunicare unus alterum et alii alios, deputando loco in fronteriis utriusque regni, ex nunc prout ex tunc, promittunt invicem securitatem.
      17.° Item, concordatum est: quod, ut possit intelligi quis confoederatorum voluerit ingredi dictam treguam, quisquis dictorum regis Franciae et regis et reginae Hyspaniae certiores se invicem reddent, aut per oratores suos, infra quintam decimam diem mensis maji proxime futuri.
      Quapropter, nos rex Franciae promittimus, sub nostra bona fide et verbo regio, et juramus super crucem Domini nostri Jesu Christi et quatuor sancta evangelia, quae manibus propriis corporaliter tangimus; et ego Fernandus de Strata, nomine et tanquam procurator dictorum serenissimorum regis et reginae Hyspaniae supremorum dominorum meorum, virtute potestatis mihi attributae per eorum majestates, promitto et in animas celsitudinum suarum juro, super crucem Domini nostri Jesu Christi et sancta quatuor evangelia quae manibus propriis corporaliter tango, quod nos dictus Carolus rex Franciae et ego Fernandus de Strata, et nomine et procurator ut supra, adimplebimus et servabimus et adimplere et tenere faciemus omnia et singula contenta in praesenti capitulatione, et qualibet ipsarum, singula singulis referendo, secundum formam et tenorem ipsarum, et quod contra ea et earum aliquod non contraveniemus aliqua causa vel ratione.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1013

   





Hyspaniae Franciae Hyspaniae Franciae Linguaedoch Russilionii Franciae Montispolerii Hyspaniae Russilionii Franciae Hyspaniae Franciae Domini Jesu Christi Fernandus Strata Hyspaniae Domini Jesu Christi Carolus Franciae Fernandus Strata