Diu tuas dilatasti fauces in montibus excelsis et planitiebus latis amplioribusque; si humiliter recognovisses Datorem, decorata firmataque extitisses. Tua praevidens visionibus mala, tecum plorans ploravi inde, sine consolatore, quia coelo avertisti, et in terram firmasti oculos tuos; te in malum gloriasti superbe; a bono alongasti; filii tui gomorhaei impune facti sunt nimis, et filiae tuae, sine blasphemia de argute (sic) stupratae a via recta declinarunt omnes in justitiam Dei, quare irritaverunt Eum. Ecce dies ultionum tuarum. Ecce dies Domini. Jugum iniquitatum venit, et filii tui, in quibus ultra Deum confidebas, externis nationibus tradent te, et obbrobrium tuum impiorum manibus. Propterea, in te insurgent pueri tui et praevalebunt, cum tibi non sit adjutor, nec qui consoletur te. Ecce derelinquetur tibi pene domus tua deserta, plena populo ac amaritudine oppressa, et desolationibus ulterius circumvallata. Decor tuus, decor adversantium tibi; et qui ludebant jam tecum, deludebunt et derelinquent te solam in tribulationibus, multis gemitibus, singultus plenam, cum recordaberis floridae juventutis tuae. Ecce et luxuriae foeneratorum merces, ac delinquentium mandatorum Dei nostri.
Consilium ex se modo praestat post visionem.
Indignationem ipsius non irritemini amplius, et furorem ejus, ne torculari calcamini deteriori plaga. [613] At potius misella, induta sacco, cilicio, et tua cinere sparsa coma, in jejunio et planctu, toto cito corde convertere: convertere ad Dominum Deum tuum et Deus Sabahot, et misericors miserebitur tibi, Florentia.
| |
I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1013 |
|
|
Datorem Eum Domini Deum Dominum Deum Deus Sabahot Florentia
|