Pagina (199/1013)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
      Copia de una lettera venuta di Roma, che narra il seguito in concistorio,
      terminato di far sicome el pontifice parloe, tamen non seguite l'effecto.
     
      Litteratissime vir, tanquam pater honorande. Jamdiu tuarum nullas habui. Persuasi mihi te ab urbe Venetiarum abesse. Intellexi communem dominum bellunensem Dalmatiae littorum portus visitasse, te autem pro rebus istic gerendis remansisse; quod mihi fuit gratissimum. Rogato tamen, nomine meo, communem dominum praefatum, ne se dalmatorum deliciis et rerum copia senescere sinat, redeat quaeso citius ad fontem et heroum sedes non deserat, his praesertim temporibus. In dies magna imo maxima et inconsueta exoriri videmus; nam nunc, post ducis Gandiae casum, ita pontifex et romanae Ecclesiae praesules se reduxerunt, ita se omnes reformarunt, ut omnibus auditu mirabile videatur. Nam pontifex ulterius ecclesiastica beneficia venumdari non patitur; eadem condignis et honestis personis conferri mandavit; concistoriales Ecclesias per vota patrum distribui jussit. Patres autem ordinarunt quod eorum aliquis in redditibus sex milia florenorum non excedat, nec aliquis ipsorum ultra unum episcopatum non habeat. Qui plures habeant, quibus placuerit resignare valeant. Absentes etiam ad hanc ordinationem observandam vocantur.
     
      Item, ordinarunt quod eorum nemo ultra octuaginta personas in domo habere valeat.
     
      Item, quod nullus curialis nisi unam Ecclesiam curatam retinere possit; et idem de aliis clericis et praesbiteris multa alia et plura statuerunt quae longum esset enumerare, inter quae nolunt quod ulterius domini seculares impediant aut impedire possint beneficiorum collationes disponere; quod concilium constantiense observetur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1013

   





Roma Venetiarum Dalmatiae Gandiae Ecclesiae Ecclesias Ecclesiam