Exemplum brevis apostolici duci Mediolani. Alexander papa sextus.
Dilecte fili salutem et apostolicam benedictionem. Inter multa dilecta iudicia, quibus fidelissimus et clementissimus Deus cum his quos diligit utitur, illud potissimum esse, sacra testatur scriptura, quod videlicet per tribulationes et angustias servos suos visitet, praestando in adversitatibus fortitudinem et patientiam. Quemadmodum in praesentiarum nos visitari cognoveritis, cum in eo quem prae caeteris ac nimium diligebamus et de quo praenimio amore cogitabamus, nuper nos corripuerit, et in praecordiis intimo dolore percusserit. Nam, dum proximis diebus bo: me: Joannes de Borgia dux Gandiae, sanctae romanae Ecclesiae capitaneus generalis, e loco quodam ubi cenaverat, paulo post noctis principium, a longe suis familiaribus qui eum comitabantur, solus, nescimus in quem Romae divertisset, aut quo ductore, vel quam ob causam quove in loco, et quorum impiorum manibus atque gladiis crudeliter interemptus, in Tiberim proiectus fuit, ubi novem vulneribus trajectus et jugulatus repertus fuit. Rem profecto valde conlacrymandam, et tam diro mortis genere commiserandam ! Cum quanta fieri potuit devotione corpus ejus in ecclesia Beatae Mariae de Populo sepeliri fecimus. Casus iste, sicut crudeliter et miseratione plenus, ita dolorem et afflictionem nobis adauxit: nec dubitamus quod nobilitati tuae, cum obsequentissimum filium a miseris, maerorem atque maestitiam attulisse. Laudamus tamen omnipotentem et [661] clementissimum Deum, qui simul cum tribulatione manum suam supra nos portet, ut patienter et aequo animo supportemus, cognoscentes tantum Dei beneficium quod hanc jacturam et cordis afflictionem nobis concesserit ad agnitionem fragilitatis hujus saeculi et actionum nostrarum ... In Deum, opera pietatis et spiritualium bonorum curam solliciter intendimus, quemadmodum, prestante Domino, exequi atque implere decrevimus.
| |
I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1013 |
|
|
Mediolani Deus Joannes Borgia Gandiae Ecclesiae Romae Tiberim Beatae Mariae Populo Deum Deum Domino
|