Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo piscatoris, die 19 junii 1497, pontificatus nostri anno quinto.
Copia de uno brieve dil pontifice a la Signoria nostra mandato.
Alexander papa sextus.
Dilecte fili salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam pro nostro singulari erga nobilitatem tuam istudque inclytum Dominium affectu atque amore omnia nostra, qualiacumque sint, nobilitati tuae eidemque Dominio comunia esse censemus: pari quoque censura atque animo reputari congruum esse judicamus, tum pro officio nostro, tum ad levandum dolorem nostrum, ea quae in personam bo: me: Joannis de Borgis ducis Gandiae sanctae romanae Ecclesiae capitanei generalis, nobilitatis tuae et istius inclyti Dominii obedientissimi filii, tam atrocissime patrata sunt, nostris quoque litteris significare. Paucis enim praeteritis diebus, dum ipse dux a cena rediret parum post initium noctis, relictis ac dimissis in via familiaribus suis qui eum comitabantur, nescimus cujus instigatione, et in quem urbis locum, et quam ob causam, ac quibus sicariis interemptus, in Tiberim projectus, ubi tandem cujusdam barcae custodis inditio repertus est, novem crudelissimis vulneribus confossus et jugulatus. Quem, ea qua potuit devotione in ecclesia Beatae Mariae de Populo sepeliri fecimus. Hic tam dirus atque atrox casus, non tam eius carentia, cum mortalem sciebamus, quam crudeli genere mortis, quantum doloris cordi nostro attulerit, nobilitas tua judicare potest. De omnibus tamen damus laudes omnipotenti Deo, qui nos per adversitatem et angustiam dilectionis indicium visitare voluerit, ut sua immensa beneficia cognoscamus, et spretis his temporalibus et fragilibus hujus saeculi bonis, omnes nostras actiones ad pietatis opera convertamus.
| |
I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1013 |
|
|
Romae Sanctum Petrum Signoria Dominium Dominio Joannis Borgis Gandiae Ecclesiae Dominii Tiberim Beatae Mariae Populo Deo
|