Pagina (209/1013)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Rogantes divinam clementiam et bonitatem ut in nobis suam sanctam gratiam atque virtutem concedere dignetur, quod sicut hujusmodi visitationem prompto animo ac [662] dispositione suscepimus, ita quae ad nostrum pastorale officium pertinent ad laudem et gloriam nominis sui et dominici fidelium gregis salutem exequi et adimplere possimus.
      Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo piscatoris, die 19 junii 1497, pontificatus nostri anno quinto.
      B. FLORIDUS.
     
      A tergo. Dilecto filio nobili viro Augustino Barbadico duci Venetiarum.
     
     
      Questa è la risposta fatta al dicto brieve.
     
      Sanctissimo et beatissimo in Christo patri et domino domino Alexandro, digna Dei providentia, sacrosanctae romanae ac universalis Ecclesiae summo pontifici, Augustinus Barbadico Dei gratia dux Venetiarum etc. pedum oscula beatorum.
     
      Dolenter et acerbe quidem, beatissime pater, audivimus miserandam ac inopinatam necem ill. q. domini Joannis ducis Gandiae filii nostri carissimi, litteris oratoris nostri nobis significatam, tum ob nostrum erga eum singularem paternumque affectum, tum ob incomparabilem maerorem quem ex hoc crudelissimo casu et omni certe miseratione digno, sanctitatem vestram verisimiliter subiisse judicavimus. Hanc animi nostri dispositionem, ut verbis amplissimae beatitudini vestrae large testeretur, oratori nostro quamprimum imposuimus, eumque jam in hoc obeundo munere satisfecisse non dubitamus. Accepimus deinde, legimusque cum omni solita ac debita reverentia vestra, breve sanctitatis vestrae, totius rei successum particulariter enarrans.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1013

   





Romae Sanctum Petrum Augustino Barbadico Venetiarum Christo Alexandro Ecclesiae Augustinus Barbadico Dei Venetiarum Joannis Gandiae