Obstupefecit nos insuper, cubiculum haud exiguum, in quo reposita erat icona, repletum undique intra paucos dies, tum funalibus cereis, tum sudariis lineis, et aliis oblationibus argenteis. Praeter quae omnia qui praeherant ex oppidanorum decreto, negotio huic, etiam ad tercentum aureos nummos ob adventantibus fuisse oblatos fatebantur, concurritur catervatim ex vicinis castellis ac villis, immo ex hiis etiam quae procul sunt oppidis, ad tam grande spectaculum, excrescente in dies devotione mortalium, ob loci reverentiam, et [684] multa quae apud ipsum dicuntur fieri miracula. Hoc tibi primum conscribendum duxi, tum ob factam itineris mentionem, tum vero ut quid portendant hujusmodi passim divinae ostensiones, ipse pro tuo sensu interpreteris. Negotium Carcerum ex Bernardino vicario nostro plenius disces. Ad quae nos impellit miseros auri sacra fames? Nulla habetur dignitatis ratio. Nulla temperantiae ac justitiae. Florentiam vexari pestilentia certum est, et alio etiam morbo quem vulgo febriconem vocant. De Pisis nihil aliud novi, nisi quod hic affirmant quinta hujus mensis die veneris Pisas in dictione illustrissimi dominii veneti atque in illius jus concessisse. Frater Hieronymus ab hoc novo dominio ac prioribus libertatis impetrasse dicitur litteras ad pontificem, cum subscriptione sexcentorum civium, bonum de se exhibentium testimonium. Aliud modo de illo non intelligo, nisi quod excomunicatus a pontifice parere adhuc noluit, ipsum requirente, ut Romam iret. Ducis Gandiae interitus erit fortasse causa futuri maxima alicujus boni.
| |
I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1013 |
|
|
Carcerum Bernardino Pisis Pisas Hieronymus Romam Gandiae
|