Pagina (659/1144)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
     
      Questa è la risposta fu fatta a la ditta, lettera.
     
      Illustrissime princeps, frater noster carissime. Si in accessu excellentiae vestrae ad hanc urbem nostram superiori quando ad visitationem sepulchri Dominici et sanctorum locorum se contulit aliquam fecimus ostensionem amoris et benevolentiae que sincere eidem afficimur, fatemurque ingenue non potuisse in hoc pro temporis angustia tunc adimplere quae fuissent voti et desiderii, nostri scilicet excellentia vestra sapientissima potuit ex ipsa quecumque fuerit demonstratione plane conjectari qualis fuerit mens et dispositio nostra ad illius exaltationem, honores et commoda. Quod perspicue cognovimus ex humanissimis ejus litteris diei penultimi mensis novembris nunc nobis redditis, quae quam alacre lecto ac jucundissimo animo ex multis rationibus a nobis visae ac perlectae fuerint scribere nequiremus, cumque eius incolumem et nobis expectatissimum in patriam redditum, tum quod amoris in se nostri tenacissimam memoriam habere significaverint. Gratias itaque quo uberiores et majores possumus agentes sublimitati [440] vestrae rogamus nollit ullo tempore oblivisci juris et arbitrii sui esse de nobis statu et universis rebus nostris disponere nec secius quam de amantissimo et sibi conjunctissimo principe ac de proprio statu suo facere potest, quam diu ac feliciter vivere peroptamus.
      Dat. in nostro ducali Palatio, die 20 februarii, indictione secunda 1498.
      Et erat subscriptio manu dextra in hac forma, videlicet:
     
      AUGUSTINUS BARBADICODei gratia dux Venetiarum etc.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1144

   





Dominici Palatio Venetiarum