Qui quidem praefati christianissimus rex et illustrissimus dux et dominium Venetiarum erunt amici amicorum et [523] inimici inimicorum, ita et taliter quod neuter eorum dabit unquam directe vel per indirectum, sub quocumque colore, causa aut occasione quae dici seu excogitari possit, ulli principi, dominio, comunitati aut potentatui quicumque sint aut esse poterunt, favorem subsidium opem aut auxilium contra et adversus alium.
Item, poterunt incolae et subditi utriusque partis ire, morari, mercari et negotiari tute et secure, per terram, mare atque aquas dulces et flumina in patriis, dominiis ac provinciis alterius ditioni et imperio subjectis, perinde ac si essent veri et originarii incolae et subditi illius principis aut dominii cujus patrias et dominios adibunt. Nec patientur praefati christianissimus rex et inclitum Venetum dominium in eorum patriis et dominiis tam terra quam mari aliquos piratas aut praedones ad damnificandum subditos alterius, et licebit ipsis christianissimo regi et excelso dominio Veneto intra tres menses proximos a data praesentium numerandos nominare et declarare suos amicos et confoederatos, quos volunt et intelligunt juxta amicitia et contentis in praecedentibus articulis comprehendi. Quos quidem amicos et confoederatus una quaeque partium infra praedictum spatium altera insinuare tenebitur.
Item, quia praefatus christianissimus rex, summo auxiliante Deo, vult et intendit recuperare ducatum Mediolani, comitatum Papiae, et alias civitates, terras et dominia nunc per dominum Lodovicum Sfortiam occupata; quae sunt verum et antiquum patrimonium ipsius christianissimi regis et ei haereditario jure obvenerunt et spectant: tractatum, actum, conventum, promissum atque conclusum per praefatos magnificos dominos oratores pro et nomine dictorum illustrissimorum ducis et Venetorum dominii extitit et est, quod toties quoties antedictus christianissimus rex vellet inferre arma et movere bellum, seu facere et indicere guerram praefato domino Lodovico aut aliis qui pro tempore praedictos ducatos et dominia in totum sive in partem detinebunt, praefati illustrissimi dux et sui successores et inclitum Venetum dominium indicent et aperte movebunt et inferrent bellum praefato domino Ludovico aut aliis dictorum ducatus et dominii detentoribus quando et ubi praefatus christianissimus rex voluerit et suae majestati expedientius videbitur, cum numero mille et quingentorum hominum armatorum, seu armigerorum virorum, et quatuor millium peditum ad minus, quem numerum armatorum et peditum ipsum dominium Venetum est et erit obligatum tenere et stipendiare suis propriis sumptibus et expensis, usque ad totalem et integram recuperationem, ad [524] opus, utilitatem et commodum christianissimi regis, dictorum ducatus Mediolani et comitatus Papiae, et caeterorum locorum, civitatum terrarum et dominiorum per ipsum dominum Lodovicum citra Bononiam detentorum, excepto dominio Genuensi; ad quod acquirendum seu recuperandum, praefatum dominium Venetum non tenebitur praestare auxilium ipsi christianissimo regi.
| |
I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1144 |
|
|
Venetiarum Venetum Veneto Deo Mediolani Papiae Lodovicum Sfortiam Venetorum Lodovico Venetum Ludovico Venetum Mediolani Papiae Lodovicum Bononiam Genuensi Venetum
|