Et ut pisanis magis caveamus, dicimus et laudamus, ut domini florentini eorum locorum [586] fortilicia quae recuperarunt postquam pisani sub sola dicti serenissimi dominii protectione et defentione fuerunt, quae tam de indubitato pisarum territorio esse constiterit, demoliri facere teneantur, nisi ipsis pisanis aliter visum fuerit.
Hac tamen lege ut pisani adversus excelsam rempublicam florentinam et praesertim circa dicta fortilicia per eos custodienda, nihil attentare aut moliri praesumant, laudamus et arbitramur ut contra prefatam rempublicam quovis modo machinari non debeant.
In reliquis omnibus pristina florentinorum jura in dictis urbe pisarum et territorio illaesa et intacta relinquimus.
Nunc vero ad extinguendum bellum devenientes, laudamus et arbitramur quod tam per serenissimum Venetorum dominium, quam per excelsam rempublicam florentinam intra octo dierum spacium ab armis cessari ubique, et ab offendendo utrimque desistere debeat; et subinde vigesima quinta die presentis mensis, quae divi Marci evangelistae dies futura est, quaecumque partium copiae exercitus et auxilia decedere debeant, et ad propria reverti: quo ut melius et commodius facere possint, liber, tutus et securus per quaecumque loca reditus pateat.
Ipsum quoque serenissimum Venetorum dominium de civitate et quibuscumque locis pisarum, quaecumque sua presidia et equitum ac peditum copias cujusvis qualitatis et quantitatis dicto die sancti Marci deducat ac detrahat prout sua sponte obtulit, et terram ac castrum Bibienae et quemlibet alium locum ad dominos florentinos spectantem, quem hactenus bello cepisset, eadem die relaxari et restitui faciat, quemadmodum liberaliter se facturum affirmavit.
| |
I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1144 |
|
|
Venetorum Marci Venetorum Marci Bibienae
|