Venia Bibiensibus data prout concedendam esse arbitramur, si quid adversus excelsam rempublicam florentinam in ipsa Bibiena occupationis aut ante vel postea commissum arguerentur, seu argui possent.
Et pro expensis ab ipso illustrissimo dominio Venetorum factis in hujusmodi bello, laudando et arbitrando declaramus excelsam rempublicam florentinam teneri ad dandum et solvendum praefacto serenissimum Venetorum dominio ducatorum centum octaginta millia, in termino annorum duodecim, videlicet quolibet anno quindecim milia.
Et singulo anno teneri ad dandum fidejussionem idoneam, pro ea quantitate illo anno tantum persolvenda; et sic praefatos magnificos oratores et procuratores dictae reipublicae florentinae dicto nomine ad solvendum et fidejussores dandum, ut supra condemnamus.
[587] Reservantes nobis declarationem quorumcumque dictionum si quae ex hoc nostro laudo et arbitratu quoquemodo oriri contigerit, et ita dicimus, laudamus et arbitramur et reservamus omni meliore modo, jure, via et forma, quibus magis et melius possumus et debemus. Laus Deo, Venetiis, in sua domo, presentibus etc.
Die 6.° aprilis 1499. Indictione II.
Verification di un corpo di Santa Marina.
Nos Petrus Lancia reverendissimi in Christo patris et domini domini Sancti Venerii juris utriusque doctoris Dei et apostolicae sedis gratia; archiepiscopi Corcyrae dignissimi vicarius generalis, universis et singulis christianis fidelibus salutem in domino sempiternam. Significamus, notum facimus et testamur omnibus devotissimae ad quos hac nostris pervenerint, quod nostram praesentiam adjerunt sier Georgius Svulachi q. sier Andrae et sier Georgius Giromeriati q. sier Demetrij, cives corcirenses, qui nobis ostenderunt quodam corpus sanctum cum capite truncato ut dicitur sanctae Marinae virginis et martiris quae passa est innumeris et diversis martiriis plurima et magna miracula faciendo, et praeceteris ut in sua legenda quindecim millia hominum sive mulieribus et pueris reddendo ad Christi fidem conversos, et in Antiochia sexto decimo calendas augusti migravit ad Dominum sub Limbro Antiochio principe immanissimo christianorum persecutore: quapropter petebant dicti sier Georgius Svulachi et sier Georgius Giromeriati a nobis fieri literas fidei de praemissis, quod tale sanctum corpus quod furtim a locis infidelium e partibus Serviae, cum non paucis periculis, laboribus et expensis Corcyram translatum, et ad partes Italiae eos id delaturum velle: ne forte ab infidelibus molestari Corcyrae possint, alegantes et nobis ostendentes quandam scripturam graecam qua latius de praemissis narratur.
| |
I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1144 |
|
|
Bibiensibus Bibiena Venetorum Venetorum Reservantes Deo Venetiis Santa Marina Petrus Lancia Christo Sancti Venerii Corcyrae Georgius Svulachi Andrae Georgius Giromeriati Demetrij Marinae Christi Antiochia Dominum Limbro Antiochio Georgius Svulachi Georgius Giromeriati Serviae Corcyram Italiae Corcyrae
|