Pagina (999/1144)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ex his nanque literis nihil innovationis contra nos percipimus, quam quidem in eodem stilo perseverat; tamen, quia tyrannus ipse classem potentissimam parat, ut, sumus certi, vestra serenitas et iste inclitus senatus multo particularius et prius intellexit, et omnium opinio est, erit contra Rhodum. Consilium duximus infideli fidem non adhibere, et necessaria ad defensionem parare, quibus jure optimo contra hanc insolentem barbariem pristinum victoriae cursum sperare possimus. Intelleximus quod vestrae serenitatis oratorem exceptum fuit honorificentissime, in quem tyrannus non mediocria benevolentiae signa ostendit, quo fit ut omnibus persuadetur oratorem ipsum facile obtenturum quae a vestra serenitatem mandatis habet, quod orientalium mentes non parum refocillavit, ut vestra serenitas pro sua ingenti sapientia amplius intelligit. Haec ex nostro officio et mutua benevolentia vestrae serenitati significavimus, tametsi cognoscamus ligna in silva detulisse quandoquidem quotidie ex Oriente istuc novi nuntii advolant. Deus faciat ut, unitis viribus et concordi animo, christiani aggrediantur hunc Mahometanum, gloriosum et facilem triumphum reportent, et immortalem vestram serenitatem felicem conservet ad multos annos.
      Datum Rhodi die V aprilis 1499.
     
      Subscriptio. In medio literae: P. C.lis. Magister Rhodi.
      A tergo: Serenissimo principi ac illustrissimo potentissimoque domino, domino Augustino Barbadico Venetiarum duci et domino honorabili.
     
      Di Cao d'Istria, di sier Alvise da Mula podestà et capitano di ... april.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1144

   





Rhodum Oriente Mahometanum Rhodi Rhodi Serenissimo Augustino Barbadico Venetiarum Cao Istria Alvise Mula