Pagina (1034/1144)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
     
     
      Copia di una lettera del vescovo Herbipolense
      a la Signoria nostra.
     
      Potentissimo principi Augustino Barbadico Venetiarum duci, Laurentius Dei gratia episcopus Herbipolensis et Franciae orientalis dux, salutem. Veniunt ad urbem vestram viri quidam ex ipso meo ducato, moribus et ortu nobiles, navigaturi in Judeam et adoraturi Christi Salvatoris sepulcrum atque vestigia. Plane scimus ut tam longa profectione multa accidere solere, quibus hospites et peregrinos homines humanitatis officio juvari oporteat, videlicet quae Venetiis confacienda sunt, nihil dubitamus etiam sine nostris literis eos assequi posse. Navigatio ipsa forsitan periculosa est, verum quia et maris imperium et insule ipsae, quae vel adeundae, vel praetereundae vestrae ditionis sunt pene omnes, idcirco eos tutelae fideique vestrae summo studio comendamus, rogamusque signa in re vel humanitate vel auctoritate vestra implorent; aut si auxilio vestro indigeant, hominibus de nobis et ducatu nostro benemeritis consilio et officio adesse dignemini. Sunt qui putent eos diligentissime comendari oportere; nos vero minime: quippe qui scimus clarissimum illud et honestissimum nomen venetum non ob nihil in tantum dignitatis fastigium evolasse. Verum ne clarissimis vasallis nostris officio nostro defuisse videremus, voluimus eis in re etiam minime necessaria morem gerere, quorum nomina sunt haec; Conradus de Schaumberg marescalcus, Vegislaus de Volffs Kele, Conradus de Kere, Joanes de Bibra, Conradus de Grujubach, Marcus de Berlichingen, Philipus de Lapide.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1144

   





Herbipolense Signoria Augustino Barbadico Venetiarum Laurentius Dei Herbipolensis Franciae Judeam Christi Salvatoris Venetiis Conradus Schaumberg Vegislaus Volffs Kele Conradus Kere Joanes Bibra Conradus Grujubach Marcus Berlichingen Philipus Lapide