Pagina (1038/1144)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Ea igitur moti, inclinatique praecibus tuae nobilitatis id tam instanter per litteras et eumdem oratorem petentis ne civitas illa qua illa Ascensionis magna solemnitate celebrare consuevit pristina etiam consolatione careat, eamdem indulgentiam (ut praefertur) concessam dicta die ut prius permanere ac si nulla nobis suspensio emanasset, illamque in dicta suspensione per nos facta minime comprehendi, praesentium tenore declaramus atque decernimus et quatenus opus sit etiam de novo ipsam omnibus Christi fidelibus utriusque sexus dictam ecclesiam, a primis vesperis usque ad secundas ejusdem festivitatis inclusive, devote visitantibus in forma ecclesiae consueta, apostolica auctoritate pro hac vice concedimus et elargimur, non obstante praemissa suspensione, et omnibus quae in dictis litteris nuper editis voluimus non obstare caeterisque contrariis quibuscumque, injungentes insuper harum serie venerando frati patriarchae Venetiarum ut hujusmodi declarationem et concessionem nostram in ecclesiis dictae civitatis ad omnium notitiam denuntiari et publicari faciat.
      Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo piscatoris, die prima maii 1499, pontificatus nostri anno septimo. Podocatharus.
      A tergo. Dilecto filio nobili viro Augustino Barbadico duci Venetiarum.
     
      Et cussì ditta bolla fo butada a stampa, posta et publicata per le chiesie acciò tutti sapi.
     
     
      [1499 05 08]A dì 8 mazo. In collegio vene quelli homeni di Malamocho, rechiedendo a la Signoria una confirmation di uno suo prete, che lhoro haveano electo in loco di uno era morto, zoè fusse scritto a Roma; et cussì per la Signoria fo ordinato scriver.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1144

   





Ascensionis Christi Venetiarum Romae Sanctum Petrum Augustino Barbadico Venetiarum Malamocho Signoria Roma Signoria