Pagina (1120/1144)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Que omnia excellentiae vestrae amicissimo animo nota esse voluimus, gratias agentes eidem pro sua humanitate dictis confoederatis nostris ligae Gersae ostensa, agentes orantesque omni studio, ut caeptam benevolentiam suam erga illos et nos prosequatur, nam et illa pro sua matura prudentia considerabit duces Austriae pro suo veteri odio quod contra illustrissimum dominium Venetiarum gerunt, non solum perniciem nostram machinari, sed etiam subversionem ejusdem dominii meditari; itaque, dum libertatem nostram tuemur, etiam pro statu excellentiae vestra pugnamus. Quapropter, merito favores opportunos ab illa viceversa expectamus, neque deerimus eidem quominus injurias tyrannorum, qui omnes respublicas legibus et justitia bene ordinatas exutas habent, viriliter propulsemus. Docebit ergo excellentia vestra ut in communem commodum operam suam praestare non recuset, pro cujus recompensatione omnes vires nostras eidem offerimus, juvante Deo, [747] qui partes nostras propitius tueatur, responsum hoc tabellario petentes. Datae sub sigillo urbis Thuregiensis vice nostra universali.
      Quarta die mensis maii, anno 1499.
      Subscriptio. Magnae ligae confoederatorum Alamaniae superioris oratores in urbe Thuregiense congregati.
      A tergo. Illustrissimo excellentissimoque principi domino Augustino Barbadico venetorum duci, heroi nobis singulariter grato et amicissimo.
     
     
      Copia, de una lettera pur de' ditti sguizari.
     
      Illustrissime princeps, sapientissimi ac potentissimi viri dominique magnifici. Rebus in adversis amicitiae consistit probatio, nec aliquid amabilius quam iis qui cum amico tamquam ipse doleat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1144

   





Gersae Austriae Venetiarum Deo Thuregiensis Alamaniae Thuregiense Augustino Barbadico