Illustrissimam vestram magnificentiam plenarie et satisbene informatam haud ambigimus de bellicosa commotione contra nonnullos nostrates regis romanorum, fame forsitan et desiderio rerum alienarum et regnandi cupiditate. Nos vero contra eumdem regem manu armata exivimus, et jam quinquies suos, iis quibus nostros inimicos hucusque reficere consuevimus dapibus, suscipimus. Quae vestris magnificentiis, tamque dominis nostris et amicis carissimis, intimamus. Nec dubitamus, si contra nos praefatum regem triumphare contigerit, contra magnificentiarum vestrarum rempublicam simile tamquam contra libertatis amatores attemptaret, qua de re, vestras magnificentias humillime rogamus; favorabilem super nos et nostros habere respectum, sicuti nos semper confisi fuimus, et ad faciendum vobis (si casus daret) essemus paratissimi. Valeant magnificentiae vestrae.
Datae in campo regionis Wallgeuch sub sigillo comunitatis patriae Uranice ex parte confoederatorum, civitatum terrarumque veteris ligae, in die divi Marci evangelistae, die vero 25 aprilis, anno Domini 1499.
Subscriptio. Capitanei confoederatorum de civitatibus terrarumque veteris ligae superioris Alemaniae eo tempore in campo existentes. Et erat sigillata cum sigillo testae bovis.
A tergo. Illustrissimo principi serenissimoque domino domino nostro Venetiarum duci, sapientissimis ac potentissimis viris magnificisque dominis almae Senioriae, dominis nostris favorabilibus.
[748]Copia di un' altra lettera di sguizari.
Serenissime princeps, domini ac patres sapientissimi atque potentissimi, vestris illustrissimis magnificentiis, etc.
| |
I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1144 |
|
|
Wallgeuch Uranice Marci Domini Alemaniae Venetiarum Senioriae
|