Volumus ipsam excellentiam vestram pro comperto habere, id sibi de cardinali Gurcensi polliceri posse quod de deditissimo quoque senatus istius fidelissimoque alumno; tantorum enim beneficiorum immemores numquam erimus aut ingrati. Quibus accedit pariter plurimorum oratorum ejusdem senatus, et in Germania superioribus annis, et in Gallia anno elapso, ac in urbe saepius, incredibilis quaedam erga nos affectio, et in exhibendis honoribus, nec non conservandae amplificandaeque dignitatis nostrae studium singulare; pro quibus quantum excellentiae vestrae ipsique senatui debeamus, magnificus dominus Hieronimus Donatus, qui oratorio munere summa cum laude ac gloria supra quam dici liceat hic in urbe functus est novissime, nobis poterit testis esse locupletissimus, accedente pariter domini Pauli praefati, cum quo plurima contulimus, amplissimo testimonio. Quod tamen reipsa nos magis magisque, ubi expedire [848] cognoverimus, comprobare conabimur; cupimusque mirum in modum ut excellentia vestra saepenumero de nobis periculum faciat, quo nihil gracius aut acceptius ob eadem nobis prestari poterit. Nam licet inter nostri caeteros ordinis, tenuitate ac rerum affluentia minimum locum nos habere non diffiteamur, id tamen dicere non formidamus, neminem forte esse, qui animi magnitudine nos superet. Omnia, quae in nobis erunt, pro excellentia vestra ac ipsius senatus commodis, dignitate ac sublimitate intrepide ac indefesse effundemus. Quae omnia, etsi pauca fuerint, apostolorum exemplo judicabimur, qui Christum secuti, retibus et navicula parvaque piscatoria relicta supellectili, omnia reliquisse dicuntur, quia quidquid habuerunt reliquerunt, quantumcumque modicum esset.
| |
I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1091 |
|
|
Gurcensi Germania Gallia Hieronimus Donatus Pauli Christum
|