Pagina (207/1091)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Qui tamque bonus pastor res a gremio religionis nostrae dispersas sollicitudine sua curabat restaurare, et, prout habeo, tunc didicimus propter ocupationem quaesturum nostrarum dominii vestri, per aliquos a jugo professionis nostrae dispares, quae ab institutione hujus nostri monasterii primo sustentatione religiosorum et pauperum infirmorum magni hospitalis operisque fabricae ejusdem monasterii continuatione ac hospitalitate inibi observanda sunt specialiter dedicatae affectae. Is materiam hac dominationibus vestris illustrissimis aperuit, a quibus benigne receptus atque acceptus extitit, unde tantae graciae non sufficeremus rispondere ad meritum vestrum serenissime princeps ac magnifici domini, cum propter inopinatum casum mortis dicti nostri praedecessoris in rebus hijs gerendis nulla data fuit conclusio. Eapropter senatui vostro in praesentiarum destinamus venerabilem fratrem nostrum Johannem Antonium de Ravena praeceptorem generalem Gracianopolis in sacra pagina doctorem, praesentium exhibitorem, cui in dicendis, si placet, tamque ab ore proprio fluentibus plenam credentiae fidem eaedem dominationae vestrae illustrissimae astruere velint, et dignentur eum que in hoc tam pio opere jam coepto suscipiant commendatum, adeo ut ea quae bono inchoata fuere principio votivo peragantur exitu: erit enim res haec omnipotenti Deo gratissima nobisque acceptissima inde meritum coelitus [902] jugiter eodem vestrae illustrissimae dominationes recepturae, quas fauste conservare dignetur Omnipotens.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1091

   





Johannem Antonium Ravena Gracianopolis Deo Omnipotens